Familia
Ioanna Baez, nata Joan Chandos Báez in urbe Novo Eboraco familia oriunda e Mexico die 9 Ianuarii 1941, est cantrix et suorum carminum actorix Americana, quae multum contra bella, praecipue bellum Vietnamiense, cecinit. Etiam iustitiam socialem, protectionem naturae, et iura humana defendit ac Amnestiae internationali contulit. Multos annos sponsa Roberti Dylan fuit.
Inter eius carmina populo gratissima sunt "Diamonds & Rust", "There but for Fortune", "The Night They Drove Old Dixie Down," et "Here's to You" (anno 1971 editum), cuius musicam Ennius Morricone composuit.