Caroli Demuth Aucassin et Nicolette, oleum in textili (1921).

Praecisionismus (ex Anglico precisionism) fuit primus artis modernae motus vernacularis in Civitatibus Foederatis ortus atque una e primis inventis modernisticis in America confirmatis. Modus praecisionisticus, qui sub bello mundano primo ortus annis 1920 et 1930 ineuntibus floruit, novam caeliscalpiorum, pontium, et officinarum scaenam Americanam celebravit modo qui etiam realismus cubisticus (Anglice Cubist-Realism) appellatus est.[1] Vocabulum praecisionismus primum annis 1920 excogitatum est, fortasse ab Alfredo Barr, rectore Musei Artis Modernae.[2] Pictores qui hoc modo utebantur etiam immaculati (Anglice Immaculates) appellabantur, quod re vera vocabulum usitatissimum eodem tempore erat.[3]

Exempla picturarum modo praecisionistico factarum

Notae

  1. Brown 1955: 114–115.
  2. Stavitsky 1994: 21.
  3. Stavitsky, p. 19.

Bibliographia

Nexus externi