Scyllaridae sunt familia nonaginta fere specierum crustaceorum achelatorum, quae inter cladum Reptantia Decapodorum digeruntur, et in omnibus oceanis maribusque calidis inveniuntur. Quae animalia non sunt nephrophidae verae, sed cum palinuridis et synaxidis artius cognata sunt. Antennis summe amplificatis facile agnoscuntur, quae laminiformes ex capite prominent. Omnes familiae species edules sunt, ac nonnullis, sicut Theno orientali et Ibaco peronii, est momentum mercatorium.
Scyllaridae in has subfamilias et genera digeruntur.
Scyllarinae Latreille, 1825
Arctidinae Holthuis, 1985
Ibacinae Holthuis, 1985
Theninae Holthuis, 1985
incertae sedis
Pinacotheca variarum Scyllaridarum specierum.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Scyllaridas spectant. |
![]() |
Vide "Scyllaridas" apud Vicispecies. |
![]() |
Situs scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |