Achila II vel Akhila (-nis, m.) (obiit anno 714) fuit rex Visigothorum a 711 ad 714, filius Vitizae et inimicus Roderici. Vitiza defuncto, Achila regnum Septimaniae usurpavisse videtur. Pauca autem de eo cognita sunt: Tantum quidam nummi e Gerunda, Tarracone, Caesaraugusta et Narbone effossi[1] et commemoratio in indice regum Visigothorum eum vixisse attestantur. Hic index eum tres annos regnavisse indicat.[2].
Iam 711 Mauri Proelium apud Transductos Promontorios vicerant, unde invasio Hispaniae coepit. Hoc proelio Rodericus rex ceciderat.
Sunt, qui cladem Visigothorum ad perfidiam referunt: Oppam episcopum, patruum Achilanis, auxilium a Mauris contra Rodericum petivisse, ut in Hispaniam ingrederentur. Proelio apud Transductos Promontorios pugnato autem Mauros Achilani regnum donare noluisse. Taric, ducem Maurorum, Achilanem Damascum misisse, ex quo nunquam Hispaniam rediisset.
Hae opiniones autem recentioribus studiis dissoluti sunt.[3]. Etiam illud, quod de Achilanis itinere narratur, nihil nisi fabula esse videtur.[4]
An Achila in pugna contra Mauros mortem obiit, incertum est. Post Achilanem II nobiles Ardabastum regem elegerunt.
![]() |
Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica. |
Antecessor: Rodericus |
Rex Visigothorumm 711–714 |
Successor: Ardabastus |