Ioannes Adam Weishaupt (natus die 6 Februarii 1748 Ingolstadii, mortuus die 18 Novembris 1830 Gotae) iuris peritus et philosophus Germanus fuit. ordinem Illuminatorum condidit.

Adam Weishaupt, iurista et philosophus Germanus

Vita

Optime eruditus est ab Iesuitis, quorum disciplinae doctrinaeque postea ei maximo odio fuerunt. Iuri utrique studuit et annis inter 1775 et 1785 professor iuris canonici in Alma Matre Ingolstadiensi fuit. Kalendis Maiis 1776 ordinem rebus perfectis reddendis (Theodisce: Orden der Perfectibilität) fundavit, qui mox nomen volubilius Illuminatorum ordinis recipit.

Quamvis Illuminati saepe cum francomurariis conversari viderentur, neque Weishaupt neque asseclae primi Latomismum colebant in artis Illuminatorum circulis mansuri. Weishaupt usus est muneribus suis universitariis, ut praeconia faceret pro notionibus universalibus et illuminantibus rationalismi fortissimi.

Sodalitate in Bavaria interdicta Gotam petivit, ubi legationum consiliarius factus est.

In philosophia realismum idealem fovebat et notionibus Ioannis Lockii et Leibnitii annuit. Opponebatur autem doctrinis Immanuelis Kant. Credidit animam esse sine materia, materiam cogitare non posse, sed esse aggregatum particularum minimarum. Istae essent in imaginem sentitam?, quam fortitudines haud materiales provocarent.

Opera selecta

De philosophia

De Illuminatorum ordine

Externi nexus