Gestio
Geographia
Ampelum[1] (Dacoromanice Zlatna, Germanice Kleinschlatten, Hungarice Zalatna) oppidum Dacoromanicum in Alba circulo est. Ad Ampelum etiam vici Feneș, Galați, Valea Mică, Pătrângeni, Podu lui Paul, Pârâu Gruiului, Pirita, Trâmpoiele, Dealu Roatei, Izvoru Ampoiului, Botești, Budeni, Dumbrava, Dobrot, Ruși, Vâltori, Runc, Suseni atque Fântânele pertinent.
Ampelum anno 158 primo in actis descriptum est[2]. Anno 1201 primo sub nomine Zlatna, quod Slavice "aurum" sigificat, descriptum est. Nam hic metallica auri fuerunt. Ab anno 1357 hic nundinae habebantur. Ad annum 1918 ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuit, deinde ad Romaniam.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ampelum spectant. |