Wikidata Andreas Thevetus
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Thevetus: imago
Andreas Thevetus: imago
Andreas Thevetus: subscriptio
Andreas Thevetus: subscriptio
Nativitas: 1516, 1504; Engolisma
Obitus: 23 Novembris 1592; Lutetia
Patria: Francia

Andreas Thevetus,[1] vulgo André Thevet (Engolismae natus anno 1516; Lutetiae die 23 Novembris 1590 mortuus) fuit scriptor geographicus. Cliens fuit cardinalis Ioannis de Lotharingia et militis Francisci de Rupe Fucaldi(fr) cui opus Cosmographie de Levant, deinde cardinalis Ludovici de Lotharingia cui Les Singularitez de la France antarctique dicavit. Anno 1560 titulum cosmographi regii meruit iuxta regem Henricum III, cui Cosmographie universelle dicatum est.

Alumnus studii Franciscanorum Engolismensium, sed religionem aegre adeptus, Levantem anno 1549 petivit. Cretam insulasque Archipelagi visitavit; Constantinopoli moravit (fortasse apud Aramontium Franciae legatum) ubi Petrum Gyllium philologo cognovit; Syriam, Palaestinam, Aegyptum visit; Gulielmo Postello theosopho incurrit. In Franciam reditus Cosmographie de Levant anno 1554 edidit, quod opus maiori parte non ipse sed Franciscus de Belleforest scripsisse confitetur.

Anno insequenti ad Brasiliam profectus est in expeditione Nicolai Villagagnonis(fr) qui coloniam Francicam eo conducebat (nomine "Franciam Antarcticam"). Thevetus morbo affectus duos fere menses ibi manebat. Ex hoc itinere satis brevi atque ex aliorum observationibus anno 1558 Les Singularitez de la France antarctique, autrement nommée Amérique divulgavit. Non Brasiliam tantum, sed insulas Canarias Capitisque Viridis et Caribicas (quas brevissime visitaverat), Peruviam, Mexicum, Floridam, Canadam (quas nunquam vidit) descripsit.

Lutetiae ab anno 1559 habitans, ordine Franciscano absolutus, museum constituit in quo codicem Mendoza inter alias res varias tenuit. Annis insequentibus opera encyclopaedica duo composuit, videlicet La Cosmographie universelle seu descriptionem orbis terrarum (1575) et Les vrais pourtraits et vies des hommes illustres seu biographiam universalem effigiebus 224 ornatam (1584).

Genus Thevetia ad honorem Andreae Theveti nominatum est, ad quod pertinet species Thevetia ahouai quam ille sub nomine vulgari ahouaï primus descripsit.[2]

Opera

Titulus libri La Cosmographie universelle (1575)

Notae

  1. Cas. gen. "Andreae Theveti": A. Thevet, Les vrais pourtraits (1584) inter paginas praeliminares
  2. A. Thevet, Les Singularitez de la France antarctique, autrement nommée Amérique (Lutetiae, 1558) ff. 66r-67r

Bibliographia

Arbor "ahouaï" (Thevetia ahouai) a Theveto primo descripta (Les Singularitez de la France antarctique, autrement nommée Amérique [Lutetiae, 1558] f. 66v)
Editiones operum
Eruditio