Wikidata Anna Frank
Res apud Vicidata repertae:
Anna Frank: imago
Anna Frank: imago
Anna Frank: subscriptio
Anna Frank: subscriptio
Nativitas: 12 Iunii 1929; Maingau Clinic of the Red Cross
Obitus: Februarius 1945; Bergen-Belsen concentration camp
Patria: Germania nazistica, statelessness, Res Publica Vimariana
Nomen nativum: Annelies Marie Frank

Familia

Genitores: Otto Heinrich Frank; Edith Frank

Memoria

Sepultura: Bergen-Belsen concentration camp
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide ((latinitas)).

Annalisa Maria Frank (Batavice: Annelies Marie Frank; nata Francofurti ad Moenum die 12 Iunii 1929; mortua in castris carceralibus mense Martio 1945) fuit puella Iudaica clara propter ephemeridem quam inter persecutionem Iudaeorum scripsit....

Vita

Bergen-Belsen, monumentum Annae Frank dicatum

Anna Ottonis et Edithae filia erat. Familia eius anno 1933 in Nederlandia, accurate Amstelodami, consedit neque umquam in Germaniam revertit, quia ibi die 30 Ianuarii 1933 Adolfus Hitler ad summam rerum accesserat et legibus novis inauditisque gentem Iudaeorum opprimere coeperat.

Mense Maio 1940 tamen Germania Nederlandiam cepit et etiam Amstelodami Iudaei inexorabiliter vexari coepti sunt. Ab anno 1942 ergo familia Frank cum aliis sociis in cubiculo domus suae se celavit.

Mense Iunio 1942 Anna coepit ephemeridem scribere et in hoc opere perseveravit usque ad primum diem Augusti 1944, cum, a Nazistis inventa, in castra carceralia translata est. Ibi obiit inter primos dies mensis Martii 1945 infectionis typhu causa.

Ephemeridem eius urere in Germania non licet. Idem atque maledicere populo Hebraeo habetur et poena dignum.

Familia

Libri

Paginae related

Bibliographia

Si plus cognoscere vis, vide etiam Ephemeris Annae Frank.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Annam Frank spectant.