Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Annecium[1][2][3] (-ii, n.) (alia nomina[2]: Bovis civitas, Anesiacum, Anneciacum, Anneciacum Novum, Anneianum, Annesiacum, Annesium, Annessiacum) (Francogallice Annecy; Arpitane Èneci) est urbs Francica, lacui eiusdem nomini adiacens, caput praefecturae Sabaudiae Superioris in regione orientali Rhodano et Alpibus (a die 1 Ianuarii 2016 Arvernia Rhodano et Alpibus). Urbani Annecienses[3][2] appellantur.
Anno 1536 Genava se ad fidem reformatam convertit et postea, Calvino duce, quasi reformatorum oppidum facta est, sedes episcopalis Anneci posita erat, cuius cives fidem catholicam strenue defenderunt. Ergo Annecium Alpium Roma appellata est.
Usque ad annum 1860 Annecium ad Ducatum Sabaudiae (ab anno 1720 Regnum Sardiniae) pertinuit.
Annecium sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae est. Nomen sedis Dioecesis Anneciensis[3] est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Annecium spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 45°53′57″N 6°7′46″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • "74010" apud INSEE • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |