Antilochus pictus in amphora in museo Lupariensi conservata
Ἀντίλοχ' οὔ τις σεῖο νεώτερος ἄλλος Ἀχαιῶν,
οὔτε ποσὶν θάσσων οὔτ' ἄλκιμος ὡς σὺ μάχεσθαι·
– (Menelaus Antilocho): "Antilochus nemo te iunior est alius Achivorum
nec pedibus velocior nec robustus sicut tu ad pugnandum"
, Homerus; Ilias, liber XV, versus 569-570. Versio latina ex editione Firmin-Didot

Antilochus (Graece Ἀντίλοχος) persona Iliadis Homeri est, Nestoris ex Anaxibia filius maximus natu qui, cum ad Troiam fortiter pugnavisset, a Memnone Aurorae filio interfectus est. Incolae Sigei promontorii eodem in tumulo ossa Achillis, Patrocli Antilochique[1] collegerunt[2], quamvis separatis in urnis.

Antilochus asteroidi nomen dedit.

In Iliade

Bello Troiano multos hostes vicit et interfecitː Echepolum[3], Mydonem[4], Ablerum[5], Asii aurigam[6], Thoantem[7], Phalcen, Mermerum[8], Melanippum[9], Atymnium[10]. Hypsenoris corpus iacens ab hostibus defendit[11]. Patroclo mortuo atrocem nuntium Achilli iussus tulit[12]. Ludis funebribus in Patrocli honorem celebratis bigarum certamini interfuit atque astu secundum locum ante Menelaum obtinuit qui tamen de probitate litigavit[13]. Cursu pedestri quoque frustra certavit[14]. De morte eius in Odyssea[15] per ipsum Nestorem patrem certiores fimus.

Notae

  1. qui mortui etiam ab Ovidio iunguntur: "sive quis Antilochum narrabat ab hoste revictum,/Antilochus nostri causa timoris erat / sive Menoetiaden (i.e. Patroclus, filius Menetii) falsis cecidisse sub armis, / flebam successu posse carere dolos". (Heroides, I, Penelope Ulixi)
  2. "In hac tibi iacent ossa, splendide Achille (...) separatim vero Antilochi quem maxime honorabas omnium aliorum sociorum" Odyssea, XXIV, 75 et seq. [1]
  3. Ilias II.457-462.
  4. V.565-589
  5. VI.32-3
  6. XIII.394-401.
  7. XIII.545-551.
  8. XIV.513
  9. XV.568-591
  10. XVI.317-329.
  11. XIII.417-423.
  12. XVIII.1-21.
  13. XXIII.262-652.
  14. XXIII.740-797.
  15. III.112.

Fontes antiqui

Fontes recentiores

Plura legere si cupis

Nexus interni