Clari huius Oophagae granuliferae colores de eius statu venenoso praedatores monent.
Conspicua Mellivorae capensis adumbratio contraria de eius indole hostili et dentibus unguibusque acutis monet.
Colores Metasepiae pfefferi, speciei cephalopodorum, de statu venenoso monent.
Hycleus lugens, coleopterum aposematicum.
Mephitis mephitis, mammal aposematicum.
Sunt indicia Phyllidiam varicosam et alia nudibranchia esse aposematica.
Conspicui Acanthastri planci colores.
Micrurus tener, venenosus et vere aposematicus anguis elapidus.
Lampropeltis triangulum, anguis innocuus, imitationem Batesianam Micruri teneri monstrat.

Aposematismus (Graece ἀπό 'ab', 'de' + σῆμα 'signum')[1] est notio Alfredi Russel Wallace de coloratione monitoria,[2] de usu signorum praecipue colorum ad insectatores aliosque hostes prohibendos adhibito. Quod verbum gregem describit accommodationum antipraedatoriarum in quibus signum monitionis consociatur cum inutilitate praedae praedatoribus futuris.[3]

Aposematismus signa praeconii semper implicat,[4] quae usitatam habere possunt adhibitionem colorum, sonorum, odorum,[5] vel aliarum proprietatum quae distincte percipi possunt. Signa aposematica praedatori praedaeque prodesse possunt, quia ambo iniuriam futuram evitare possunt. Usitatissimi et efficacissimi colores sunt ruber, flavus, niger, albus.[6]

Nexus interni

Notae

  1. Vocabulum ab Eduardo Bagnall Poulton excogitatum est (Poulton 1890: foldout "The Colours of Animals Classified According to Their Uses", post paginam 339).
  2. Anglice warning coloration. Wallace 1877.
  3. Santos, Coloma, et Cannatella 2003.
  4. Inter signa praeconialia sunt clari florum colores, qui pollinatores allicere possunt.
  5. Eisner et Grant 1981.
  6. Stevens et Ruxton 2012.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad colorationem monitoriam spectant.