Vide etiam paginam fere homonymam: Archestratus Niconis filius

Archestratus (Graece Ἀρχέστρατος) fuit poëta didacticus vel potius parodicus Graece scribens, seu Gelae seu Syracusarum incola, qui medio saeculo IV a.C.n. floruit. Opus solum eo ab antiquis attributum, titulo ut videtur Hedypathia, hodie deperditum est sed restituendum partim ob fragmenta ab Athenaeo servata, partim ob fragmentum versionis Latinae a Q. Ennio confectae, titulo Hedyphagetica, ab Apuleio citatum.

De origine Archestrati citatur Deipnosophistarum epitome (4e): "Archestratum vel Syracusanum vel Geloum ...". Gela saeculo IV a.C.n. regibus Syracusanis tributa, Archestratum huius regni civem fuisse accipere possumus. De vita nihil repertur nisi quod varias urbes Graecas visitavit et de cibis earum specialibus scripsit; quae urbes maria Aegaeum Ioniumque et Tyrrhenicum circumstant, a Sicilia et Lipara usque ad Byzantium et a Corcyra usque ad Rhodum. Extra hos limites vinum Phoenicium insuper et fortasse scaros Carthaginenses laudavit.[1]

Opus scriptum

Notae

  1. Archestratus, Hedypathia frr. 59, 14 (sed ambo lectionibus dubiis)

Bibliographia