Baptisterium (Graece βαπτιστήριον) sermone hodierno aedem Christianam ad baptizandum destinatam denotat.
Apud antiquos baptisterium significabat piscinam frigidarii thermarum Romanarum.[1] Christianis notio primum ad fontem baptismalem, deinde ad aedificium ubi fons patebat, translata est.[2]
Veteribus ecclesiae christianae temporibus mos erat baptizandi inmergendo homines adultos in aquam baptismalem. Sed hunc ritum non exercebant in ipsa ecclesia, sive quod non baptizatis interdictum erat ecclesiam intrare sive quod nefas putabatur homines in ecclesia prodire nudos; baptizandi enim orbi vestimentis in aquam baptismalem immergi solebant.
Utcumque erat, huic fonti baptismali iuxta ecclesiam suum erigendum erat aedificium. Harum aedium exempla[3] cottidie ante oculos erant: sive solita piscina domestica quadrangula[4] sive luxuriosius frigidarium thermarum[5] sive mausolea octogonalia[6]. Ea baptisteria, primo simplicia et uno contenta conclavi, mox amplificata sunt, ut ex aede (unius conclavis) in aedes (complurium conclavium) mutata et artificiose exornata essent.
Sed ut manifestum est, ad quem finem serviverint, sic rogandum est, quo modo idem ipse finis theologice expressus sit. Sententia maximi momenti in Pauli epistula ad Romanos legitur: „An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Sic enim complantati facti sumus similitudini mortis eius:simul et resurrectionis erimus."[7] Has cogitationes secuti sunt, qui has veterum baptisteriorum formas explanabant: exprimi ablutionem peccatorum vitae prioris in fonte baptismali et illud mori et resurgere una cum Christo. Sed ad has deliberationes accedunt certae considerationes et contemplationes perantiquae et mysticae ad numerum octo pertinentes. Nam ut post septem dies octavus initium novae hebdomadis est, ita post creationem mundi in septem diebus dies octavus initium novae vitae in mundo novo consideratur exemplo resurrectionis Christi eodem octavo die.[8]
Has cogitationes reperimus in carmine octo distichorum inscripto „Versus Ambrosii ad fontem". Exstat in codice Vaticano Palatino Latino 833. Hoc carmen, Ambrosio attributum, tradunt scriptum esse in parietem baptisterii Sanctae Theclae Mediolani et, servatum a peregrino quodam pio? saeculi 8, qui ea verba sibi adnotanda putavit, saeculo 9 vel 10 in dictum codicem adscriptum.[9] His versibus ad illum pertinentibus fontem, in quo Ambrosius tunc episcopus Mediolanensis nocte paschali anni 387 Augustinum discipulum suum baptizavit,[10] „tota theologia baptismatis (...) continetur."[11]
CONFESSOSQVE REOS MACVLOSO CRIMINE SOLVENS
Baptisteria antiquissima saeculo quarto oriunda sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Baptisteria spectant. |