Basilina (nata anno ignoto, mortua anno 332 vel 333) mater Iuliani imperatoris erat.
Fuit origine nobili nata[1], pater Iulius Iulianus, praefectus praetorio imperatoris Licinii fuit. Iulianus magistrum ei Mardonium spadonem dedit, qui postea et filium Basilinae Iulianum instruxit. Frater Basilinae Iulianus fuit, qui postea etiam praefectus Aegyptum administravit[2]. Basilina ipsa Flavio Iulio Constantio, filio Constantii I imperatoris, nupsit. Anno 331 Iulianus filius solus Basilinae natus est. Ipsa anno posteriore mortua est[3]. Iulianus postea urbem quandam Basilinopolin in Bithynia nominavit.
Inter controversias de Arianismo Athanasius Alexandrinus episcopus Basilinam vituperavit, quod ea adiuvante Eutropius episcopus Hadrianopolis, qui contra Arianos certavit depositus esset[4]. Sed postea ad orthodoxiam reversa est. Nam agrum suum apud Ephesum situm ecclesiae ex testamento cessit[5].