Wikidata Beda
Res apud Vicidata repertae:
Beda: imago
Beda: imago
Nativitas: 672; Gyruum
Obitus: 735; Gyruum
Patria: Regnum Northanhymbrorum

Memoria

Sanctus, sanctus, Doctor Ecclesiae (feriae die 25 Maii)

Beda, apud posteros Sanctus Beda Venerabilis (Anglice the Venerable Bede; natus anno 672 aut 673, mortuus die 26 Maii 735), fuit Anglicus ordinis Benedictinorum monachus, theologus, rerum gestarum scriptor, presbyterque monasterii Northumbriensis apostolorum Petri et Pauli, quod ad Viuraemudam (Wearmouth) et Gyruum situm erat.

Vita

[recensere | fontem recensere]

Beda in terris monasterii Viremuthensis natus est. Septem annos nato ei propinquis curantibus contigit ut a Benedicto Biscop abbate ac deinde a Ceolfrido erudiretur. Exinde totam vitam in eodem monasterio peregit. Maxime meditationi scripturarum operam dabat atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesia curam semper aut discere aut docere aut scribere in deliciis habebat. Undevicesimo autem aetatis anno diaconatum, tricesimo gradum presbyteratus, utrumque per ministerium reverendissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, iniit. Mortuus est anno septingentesimo tricesimo quinto. Ecclesia Catholica die 25 Maii eum commemorat.

Scripta

[recensere | fontem recensere]
De natura rerum (1529).
Beda in Chronicis Nurembergensibus anno 1493 pictus.
Beda evangelii Ioannis interpres, ab Ioanne Doyle Penrose anno 1902 pictus.
Opera Bedae Venerabilis (1563).

Beda fuit diligens rerum Anglicarum scriptor. Ab anno aetatis suae tricesimo usque ad annum undesexagesimum in sancta scriptura ex opusculis venerabilium patrum res breviter adnotandas sive etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadiciendas curavit. Ipse multos libros de sacris scripturis atque de rebus theologicis rerum optime sciens scripsit. Dicitur evangelium secundum Ioannem in linguam Anglo-Saxonicam convertisse; textus autem ad hunc diem usque inventus non est.

Commentarii

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bedam spectant.
Vide Beda apud Vicifontem.
Vicicitatio habet citationes quae ad Bedam spectant.