Bernina | |
---|---|
![]() | |
Altitudo supra mare metris | 2328 |
Terra | Helvetia |
Regio | Grisonia |
Oppida | Inter urbem Sancti Mauritii et Tiranum |
Coordinata geographica | 46° 24′ 44.64″ Sept., 10° 1′ 42.6″ Ort. |
Bernina mons,[1] est transitus alpinus 2328 metrorum altus in Helvetiae pago Grisonia inter valles Engadinam, Grisoniam Pesclavii, et Telinam Italiae situs.
Apud transitum sub monte Barnynia sunt hospitium ac duo lacus: Lacus Niger (Romancice Lej Nair) et Lacus Albus (Italiane Lago Bianco).
Praesens via, quae 37 chiliometra longa patet, inter annos 1842 et 1865 perforata urbes Fanum Sancti Mauritii et Pontem Sarisinam septentrionales et Pesclavium vel etiam Tiranum regionis Langobardiae ad meridiem conexit.
Celebris est linea ferriviae Raeticae Berninana appellata, quae hic transit. Stationes ferriviae super transitum et locis appellatis Bernina Suot et Alpis Grüm ab architecto Nicolao Hartmann annis a 1922 ad 1925 constructae sunt.[2]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Berninam spectant. |
Arula • Avicula mons • Bernina • Brennus mons • Falsi Regis transitus • Iovis iugum • Iulius mons • Lucus Magnus • Meloius mons • Mons Sancti Gothardi • Novena • Porta Magni Sancti Bernardi • Sempronius mons • Septimus mons • Thonalis transitus • Urigae transitus • Ursus mons | |