Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Bilitio sive Bilitio castrum[1] (Italiane: Bellinzona) est urbs Helvetica et pagi Ticinensis caput. Mense Decembri 2016 numerus incolarum 18 347 fuit.
Bilitio est urbs antiqua, de qua Gregorius Turonensis de bello inter Langobardos et Francos referens,[2] anno 590 scripsit: "Olo autem dux ad Bilitionem huius urbis castrum, in campis situm Caninis, inportunae accedens, iaculo sub papilla sauciatus, cecidit et mortuus est."
Medio aevo, dissoluto regno Francorum, Bilitio episcopo Novocomensi cessit. Sed saeculo XIV longinquae contentiones ortae sunt cum Mediolanensibus, qui anno 1340 victoriam reportaverunt. Anno 1500, Helvetii Bilitionem ceperunt; postea Bilitio semper ad confoederationem Helveticam pertinuit.
Bilitio Alpibus subiecta est; propter loci naturam aer ventosus est.
Urbs tribus castellis colli impositis praeclara est, quae sunt Castelgrande, Castello di Montebello, Castello di Sasso Corbaro. Quae castella, urbs vetus et moenia eius anno 2000 ab UNESCO patrimonium totius mundi declarata sunt.