Nativitas: 1388, 1392, 1392; Forum Livii Obitus: 4 Iunii 1463; Roma
Blondus FlaviusForliviensis,[1] vulgo Biondo Flavio vel Biondo da Forlì[2] (natus anno 1392; anno 1463 mortuus) fuit rerum gestarum scriptor, inter conditores scientiae archaeologicae reputatus, atque secretarius pontificalis. Opera eius, in quibus de historia geographiaque Italiae disseruit, post mortem edita sunt.
Fori Livii natus, mense aut Novembri aut Decembri 1392, Cremonae ut videtur eruditus est, praeceptore Ioanne Balistario.[3]Veronae anno 1420Guarinum cognovit. Mediolanum (ubi urbis nativae legatus morabat) anno 1422 ipse primus, si verbis suis credimus, Brutum librum Ciceronianum e codice Laudensi rescripsit et exemplaria manu scripta ad Guarinum Veronensem Leonardumque Iustinianum misit.[4] Secretarius meruit magistratui Veneto Francisco Barbaro(it)Vicetiae et Bergami annis 1425 et 1430, futuro duce Veneto Petro Lauredano(it)Brixiae ab 1427, annis insequentibus Dominico Capranicae episcopo Firmano cardinalique futuro et Ioanni Vitellensi(it) mercennario archiepiscopoque Florentino futuro.[5] Ab anno 1433, Romae habitans, a secretis operam dedit iuxta papam Eugenium IV quem in exsilium Ferrariam et Florentiam secutus est, deinde iuxta Nicolaum V, Callixtum III, Pium II.
Eisdem annis opera erudita Latina componebat, quorum primum brevissimumque fuit epistula, anno 1435 scripta Leonardoque Aretino dicata, quae hodie "De verbis Romanae locutionis" intitulari solet, ubi de origine sermonis vernaculi Italici queritur. Hoc opusculum, anno 1471 paucis exemplaribus proditurus, non ante 1890 rursus impressum erit. Ab anno 1439 magnum opus historicum scribere incepit, res in Italia ab anno 410 usque in 1441 gestas comprehendens, quod titulo Historiarum ab inclinatione Romanorum imperii in decades tres, in libris triginta et unum divisum, anno 1483 primum, saepe annis insequentibus editum erit. Secuta sunt duo opera topographica et archaeologica, quorum primum, titulo De Roma instaurata libri tres, anno 1446 confectum et patrono Eugenio IV dicatum, monumenta antiqua necnon templa Christiana urbis Romae enumerat: quod opus eodem volumine, quo epistula de Romana locutione, anno 1471 divulgata erit. Cui succedit Italia illustrata, videlicet enumeratio et historia regionum quattuordecim Italiae omnis, anno circiter 1453 magna parte perfectum, anno 1474 proditurum. Haec opera gemina, a Lucio Fauno versa, anno 1542 in lingua Italiana vernaculari divulgata erunt, omnium operum Blondi primi. Roma triumphans titulus est operis anno circiter 1460 confecti de institutis rei publicae et imperii Romanorum antiquorum; quod opus, papae Pio II dicatum, anno 1482 proditurum est. Eodem fere anno 1460 librum de rebus gestis Venetis composuit.
Romae anno 1463 mortuus est. Lapis in Ecclesia Sanctae Mariae in Aracoeli Romae in urbe sic memorat: BLONDO.FLAVIO.FORLIVIENSI / HISTORICO.CELEBRI.MVLTORVM / PONTIFICVM.ROMANORVM / SECRETARIO.FIDELISSIMO / BLONDI.FILII.PATRI.BENEMERENTI / VNANIMES.POSVERE. Opera eius post mortem curante filio Caspare Blondo impressa sunt. Opera principalia a "Lucio Fauno" i.e. Ioanne Tarcaniota Italiane conversa sunt.
↑Vide inscriptionem, quae in epitaphio legi potest Fasciculus:21_Flavio_Biondo_all_Araceli.JPG. "Blondus Flavius" ipse, filius, editores operum (vide bibliographiam nostram) eruditique multi scripserunt. "Flavius Blondus" (ordine reverso) rarius legitur apud posteriores: vide e.g. imaginemIovianam
↑Biondo da Forlì in titulis versionum Italicarum (vide bibliographiam nostram)
↑Blondus Flavius, Italia illustrata "Lombardia" 23
↑Blondus Flavius, Italia illustrata "Romandiola" 29
1471? : Urbis Rome instaurate Blondi Flavii Forliviensis ... Ad Leonardum Aretinum virum doctissimum de Romana locutione epistola[b 1]Textus apud Monacenses
1481 : Blondi Flavii Forlivensis ... Roma instaurata ... De origine et gestis Venetorum. Veronae: per Boninum de Boniniis de Ragusia[b 1]Textus apud Monacenses
aliquibus exemplaribus, anno 1482 perfectis, Italia illustrata comprehenditur[1]
1481 : Pius II, Abbrevatio Pii pont. max. supra decades Blondi. Romae: Oliverius Servius[b 3]Textus apud Gallica
1483 : Historiarum ab inclinatione Romanorum Imperii, Decadae III, Libri XXXI. Venetiis: Octavianus Scotus[b 4][b 1]Textus apud Internet ArchiveTextus apud Monacenses
1484 : Historiarum ab inclinatione Romanorum Imperii .... Venetiis: Tommaso de' Blavi[b 1]Textus apud Monacenses
1503 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem. Brixiae: per Angelum Britannicum[b 1][b 5]Textus apud Internet ArchiveTextus apud Monacenses
1503 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma instaurata libri tres ... De Italia illustrata ... De gestis Venetorum. Venetiis: B. de Vitalibus[b 1]Textus apud Monacenses
1510 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma instaurata libri tres ... De Italia illustrata ... De gestis Venetorum. Venetiis: Gregorius de Gregoriis[b 6][b 1][b 4]Textusalius apud Internet Archive
1511 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem. Venetiis: a Philippo Pincio Mantuano[b 6][b 1][b 4][b 7]Textusalius apud Internet Archive
1527 : Italia illustrata, autoribus Blondo Flavio, R. Volaterrano, M. Anto. Sabellico et Georgio Merula; opus propter historiarum rerum, illustriumque virorum cognitionem, ac locorum populorum, urbium, montium et fluviorum descriptionem, si ullum aliud perquam necessarium ... Taurinis: impressit Bernardinus Sylua[b 8][b 9] (Textus apud Google Books) (aliud exemplar apud Google Books)
1531 : Blondi Flavii Forliviensis Historiarum ab inclinato Romanorum libri XXXI. Basileae: ex officina Frobeniana[b 6]Textus apud Internet ArchiveTextus apud Monumenta Germaniae historica
1531 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem ... Romae instauratae libri III; Italia illustrata; Historia ab inclinato Rom. imperio decades III. Basileae: ex officina Frobeniana[b 1][b 10]Textus apud Monacenses Textus apud Hertzianam
1533 : Blondi Flavii Forliviensis De Roma triumphante libri decem. Parisiis: apud Simonem Colinaeum[b 6][b 7]Textusalius apud Internet Archive
1533 : Pius II, Pii pont. max. Decadum Blondi epitome, qua omnis ab inclinato Romanorum imperio historia ... miro compendio ... complectitur. Basileae: Bebelius[b 1]
1559 : Blondi Flavii Forliviensis Historiarum ab inclinato Romanorum libri XXXI. Basileae: Froben[b 6][b 11]Textus apud Internet Archive
1890 : G. Mignini, ed., "La epistola di Flavio Biondo “De locutione Romana”" in Il Propugnatore n.s. vol. 3 (1890) pp. 135-161
1927 : B. Nogara, ed., Scritti inediti e rari di Biondo Flavio. Romae, 1927 Textus deponibilis
1984 : "Biondo Flavio: De verbis Romanae locutionis" in M. Tavoni, Latino, grammatica, volgare. Storia di una questione umanistica (Patavii, 1984) pp. 197-215
1542 : Lucio Fauno, interpr., Roma ristaurata, et Italia illustrata, di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua volgare. Venetiis: per Michele Tramezzino[b 7]Textus apud Internet Archive
1543 : Lucio Fauno, interpr., Roma ristaurata, et Italia illustrata, di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua volgare. Venetiis: per Michele Tramezzino[b 6][b 12]Textus apud Internet Archive
1543 : Pius II; Lucio Fauno, interpr., Le historie del Biondo, de la declinatione de l'imperio di Roma, insino al tempo suo ... ridotte in compendio da Papa Pio; e tradotte ... in buona lingua volgare. Venetiis[b 7]vol. 1 apud Internet Archive
1544 : Lucio Fauno, interpr., Roma trionfante di Biondo da Forlì, tradotta pur hora ... di latino in buona lingua uolgare. Venetiis[b 6][b 7]Textusalius apud Internet Archive
1548 : Lucio Fauno, interpr., Roma ristaurata, et Italia illustrata, di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua volgare. Venetiis[b 6]Textus apud Internet Archive
1548 : Lucio Fauno, interpr., Roma trionfante di Biondo da Forlì, tradotta pur hora ... di latino in buona lingua uolgare. Venetiis[b 6][b 7]Textusalius apud Internet Archive
1558 : Lucio Fauno, interpr., Roma ristaurata et Italia illustrata di Biondo da Forli, tradotte in buona lingua uolgare . Venetiis: appresso Domenico Giglio[b 6][b 12][b 7]Textusalius apud Internet Archive
1963 : A. Crespi, interpr., Biondo Flavio: Le Decadi. Forlì
2005-2010 : Catherine J. Castner, ed. et interpr., Biondo Flavio’s Italia Illustrata. Binghampton Novi Eboraci
2005-2012 : A. Raffarin-Dupuis, ed. et interpr., Flavio Biondo: Roma instaurata = Rome restaurée. 2 voll. Lutetiae
2005-2016 : Jeffrey A. White, ed. et interpr., Biondo Flavio: Italy Illuminated. 2 voll. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press
2016 : Maria Agata Pincelli, ed.; Frances Muecke, interpr., Biondo Flavio: Rome in Triumph. Vol. 1. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press (Paginae selectae apud Google Books)
Eruditio
Ottavio Clavuot, Biondos «Italia Illustrata» — Summa oder Neuschopfung? Uber die Arbeitsmethoden eines Humanisten. Tubingae, 1990 (Bibliothek des Deutschen Historischen Instituts in Rom, 69)
Johann Clemens Husslein, Flavio Biondo als Geograph des Frühhumanismus. Würzburg: Stürtz, 1901
A. Masius, Flavio Biondo, sein Leben und seine Werke. Lipsiae, 1879
A. Mazzocco, M. Laureys, A New Sense of The Past: The Scholarship of Biondo Flavio, 1392-1463. Lovanii, 2016