Brigitta, vulgo Brigitte Gauvin, alumna lycei Fénelon et universitatis Cadomensis, linguam litterasque Latinas docet apud eandem universitatem. Cum collegis editiones et versiones Horti sanitatis anonymi, Decadum Petri Martyris ab Angleria, operum medicorum Hulderici de Hutten, Itineris Suecici Petri Danielis Huetii edidit; de Ichthyologia Caroli Figuli inquisivit.

Quamquam ante omnia linguam Ciceronis docet, illa est quoque latinitatis medii aevi perita ob studiorum suorum argumenta quae pertinent ad scriptos medii aevi de piscibus. Plurimos annos discipulos suos structuram Aeneidos Virgilii docet.

Scripta selecta

Libri etc.
Commentationes

Notae


Bibliographia

Nexus externi