Buckinghamiensis comitatus seu Buckinghamia, vulgo Buckinghamshire et brevius Bucks, est comitatus Angliae, cuius caput antiquum fuit urbs Buckinghamia, nunc autem Aelesburia.
Origo nominis est Anglo-Saxonica et significat "regio domus Buccae". "Domus Buccae" refert ad urbem Buckinghamiam in comitatu septentrionali, quae nominatur e domino fundi Anglo-Saxonico. Comitatus sic nominatus est ab saeculo saltem undecimo. Comitatus tamen ipse exstitit ex tempore quo erat pars regni Merciae (DLXXXV-CMXIX).
Historia autem regionis praecedit aetatem Anglo-Saxonicam et comitatus habet historiam plenam gravemque ex aetatibus Celtica Romanaque. Anglo-Saxones vero momentum fortasse maximum in comitatu habuerunt. Geographia ruris comitatus magnopere ita est ut erat in aetate Anglo-Saxonica. Postea comitatus factus est arena politicalis magni momenti, cum rex Henricus VIII in politicis regionis in saeculo XVI intervenisset. Bellum Civile Anglicum inceptum esse dicitur Johanne Hampden in comitatu medio.
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |