Campanarum officina

Campana (-ae, f.), in initio verisimiliter Campanum aes[1] est vocabulum ecclesiasticum, quod primum saeculo septimo exeunte apparet instrumentum significans, quod praesertim in ecclesiarum curiarumve turribus pendere solet. Nomen traxit de Campania, quia merces aeneae Capuae vel Nolae in Campania factae Romae antiquitus maximi aestimabantur.[2] Turris, in qua campana suspensa est, campanarium vocatur.

Locus

Faber, qui campanas fundit, campanifusor vel campanarum fusor vel fusor campanarius vocatur. Qui campanas parvas facit, campanularius est. Ars autem campanarum fundendarum artis fusoriae nomine vocata est. Res, quae media in campana pendet pulsatque os eius (os est pars campanae corporis), ut sonet, malleus dicitur. Propria arte vox uniuscuiusque campanae ita moderatur, ut concentus communis bene sonans efficitur. Campanae sunt concava forma et per chordam suspenduntur. Quando chorda trahitur, campana torquetur et malleus percutit superficiem eius creans sonum resonantem. Campanae sonant in variis formis et tonis secundum genus suum. Sonus campanarum potest esse gravis et profundus, vel acutus et clarus. Resonantia et tonalitas campanarum plerumque structurae campanae ipsius efficitur. In urbibus mediaevalibus multa fana cum turribus altis sunt, unde campanae sona(ba)nt non solum ad indicandas horas sed etiam ad liturgiae tempora et pericula immanentia nuntianda.

Opera Latina de campanis exarata

Campanis persaepe sententiae Latinae inscribebantur.

De campanis multi viri docti Latina opera scripserunt ut:

Sententiarum exempla, quae campanis poni solent

Notae

  1. Cf. inscriptionem anno 1632 in porticum panthei Romani affixam: PANTHEON ... URBANUS VIII PONT MAX BINIS AD CAMPANI AERIS USUM TURRIBUS EXORNAVIT ...
  2. Nikolaus Bartels (2000): Roms sprechende Steine. Moguntiaci, Verlag Philipp von Zabern(Latine et Theodisce)

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad campanas spectant.