Gestio
Coniunctiones urbium
Vide etiam paginam discretivam: Camulodunum (discretiva)
Camulodunum, rite apud Romanos "Colonia Claudia Victricensis Camulodunensium", hodie vulgo Colchester, est urbs Angliae. Urbs capitalis fuit civitatis Trinovantum Britannorum novaeque provinciae Romanae Britanniae. Ante adventum Romanorum reges Catuvellaunorum Cunobelinus et Tasciovanus ibi nummos incudi iussisse constat ex inscriptionibus nummariis CAMVLODVNO / CVNO, CAMV / TASC[... aliisque.[1]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Camulodunum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 51°53′19″N 0°54′13″E • GeoNames • Vision of Britain • Open Domesday • Большая российская энциклопедия |