Capsicum chinense (binomen a Nicolao Iosepho de Jacquin anno 1776 statutum) est species plantarum familiae Solanacearum, in partibus septentrionalibus Americae australis sponte florens, propter fructus sapore calidissimo gratos in reginibus tropicis et temperatis culta.
Semina Capsici, huius speciei seu C. baccati, apud locos archaeologicos Peruviae Los Gavilanes et La Galgada inter annos 2 700 et 2 000 a.C.n. frequentatos reperiuntur, multo abundantius apud Pampa de los Llamas inter annos 1 800 et 1 100 a.C.n. frequentatum.[1]
Nonnullae plantae fructusque quidam huius speciei Carolina Reaper, Habanero et Trinidad Scorpion sunt.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Capsicum chinense spectant. |
![]() |
Vide "Capsicum chinense" apud Vicispecies. |
![]() |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |