Capsicum pubescens est species plantarum fructiferarum in America australi sponte crescens. In Peruvia et Bolivia iam diu culta est; in Mexico, Indonesia alibique recenter (sed rarius) sub climatibus tropicis montanis colitur. Fructus aromaticus, sicut capsica alia, condimentum et salsamentum sapore calido praebet. Varietas Peruviana principalis rocoto appellatur.
Pungentia fructuum Capsici pubescentis ope trium capsaicinoideum efficitur, videlicet capsaicini, dihydrocapsaicini, nordihydrocapsaicini.[1]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Capsicum pubescens spectant. |
![]() |
Vide "Capsicum pubescens" apud Vicispecies. |
![]() |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Flora of North America • USDA Plants Database |