Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Wikidata Carmelus Ciccia
Res apud Vicidata repertae:
Carmelus Ciccia: imago
Carmelus Ciccia: imago
Nativitas: 5 Ianuarii 1934; Paternio
Patria: Italia

Carmelus Ciccia[1] (natus Paternione in Sicilia die 5 Ianuarii 1934) est scriptor Italicus, Italianista et Latinista, auctor operum ad litteras eiusque artem criticam pertinentium, Dantis cultor.

Vita

Carmelus Ciccia, incolumis post secundum bellum mundiale], inter magnas angustias lauream in litteris adipisci potuit apud Siculorum Gymnasium (Universitatem Catanensem), ubi postea linguae et litterarum Italicarum adiutor fuit. Deinde anno 1959 domicilium suum Venetiis collocavit, ubi professor fuit et praeses, presertim multos per annos in lyceo classico Coneliani prope Tarvisium. Edidit opera et opuscula, quorum multa ad litteras eiusque artem criticam pertinentia, nostra lingua quoque conscripta.

Concinnavit carmina, historias patrias, et res varias in libris, actis diurnis, commentariisque edita, in Italia et extra: de lingua, litteris scriptoribusque Italicis, Latinis Graecisque, de Siciliae et Magnae Graeciae antiquitatibus, nec non de aliis argumentis, sermone quoque Latino exarata; praeterea musicis notis quaedam cantica liturgica Latina excepit. Tamen animum studiumque diu retulit ad summum poetam Dantem Alagherium; Ut quivis in virtualibus indicibus apud Interrete inspicere potest, Carmeli Ciccia libri inveniri possunt in plurimis universitatum bibliothecis, toto fere orbe terrarum: maxime in Europa et America, sed etiam in Asia, Africa et Australia.

Insuper innumerae sunt acroases a Carmelo Ciccia dissertae in Italia et extra, praesertim “lecturae Dantis”: et Romae, anno 2004, in festu Latinitatis die ab Opere Fundato “Latinitas” constituto, cui praerat excellens latinista Cletus Pavanetto, sermone Latino Franciscum Petrarcham sollemniter celebravit, ad eius nativitatem memorandam exacto septingentesimo anno.

De sermone Latino suo ipse scripsit: “Quod Carmelus Ciccia Latine scribat, ei est mentem exercere et lucidam tenere, mortis pavorem removere, ad adulescentiam redire, priscos scholae libros iterum evolvere, exstinctas voces iterum audire, longinquas vitae experientias iterum invenire, etsi laboriosas arduasque, sed somniis abundantes” (Specimina Latinitatis, pag. 97).

Qua de re, eius operibus gratia, Carmelo Ciccia aliqua praemia tributa sunt, inter quae nonnulla aurea et argentea nomismata, a summo quoque moderatore Reipublicae Italianae decreta; et in quibusdam lexicis encyclopaediisque, etiam extra Italiam, sunt inclusa eius nomen et vita.

Aestimationes et praemia

Carmelus Ciccia contigit aureum nomisma ad scholae culturae artis benemeritos largitum, bis praemium culturae “Presidenza del Consiglio dei Ministri” Romae, insigne “Cavaliere al Merito della Repubblica Italiana”. Quibus haec praemia adduntur:

Eius libri editi

Eius opuscola et excerpta Italica

Eius scripta Latina edita in commentariis Vaticanis qui “Latinitas” inscribuntur

Librorum index in quibus de Carmelo Ciccia agitur

Notae

  1. Dialecto Sicula nomen vel cognomen Ciccia sonat "Francisca".

Nexus externi