Familia
Memoria
Carolus III Simplex (natus 17 Septembris 879; mortuus 7 Octobris 929), filius Ludovici Balbi, fuit rex Franciae. Cum Odone I, quem magnates regem creaverant, pertinaciter bellavit. Etsi anno 893 Durocortori coronatus fuerat, tamen ante Odonis obitum die 1 Ianuarii 898 regnare non potuit.
Anno 922 e throno deiectus est. Peronnae in oppido captivus anno 929 obiit, et eius corpus in ipsa urbe sepultum est.
Lexica biographica: • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |