Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Casellae Landorum[1] (alia nomina: Casellae Veteres, Casellae Padenses, Casellae Padanae) (Italiane: Caselle Landi) sunt oppida Italiae et municipia, circiter 1 650 incolarum, in Regione Langobardia et in Provincia Laudensi sita. Incolae Casellenses appellantur.
Svevo sanguine laeta: Haec sententia in signo Casellarum Landorum est.
Primum nomen oppidi Casellae Veteres fuit, at postea nomen Casellae Padenses accepit. Solum in Saeculo XIII accepit nomen actuale, cum data sit administratio oppidi familiae Placentinae titulum Marchionum Landorum habenti.
Hoc oppidum, apud flumen Padum, penultimum ante provinciam Placentiam (Regio Aemilia et Romania) est. Hodie, activitas principalis agricultura est, sed in oppido parvae industriae adsunt.
Domus municipalis, in via IV November est, ubi officium postalis et etiam bancarium adsunt. A die 8 Iunii anno 2009, administrator Consilii municipalis Petrus Aloysius Bianchi est, praeses Listae Civicae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Casellas Landorum spectant. |