Fines
Forma
Gestio
Vita
Sigla
Circulus Terrae Emesensis (Theod.: Landkreis Emsland), pars Saxoniae Inferioris, anno 1977 conditus est ex antiquis circulis Aschendorf-Hümling, Meppea atque partibus circuli Lingae. Caput circuli urbs Meppea est.
Terra Emesensis a medioaevo ad annum 1802 ad Principatum episcopalem Monasterii pertinuit. Ab anno 1806 Terra Emesensis ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit, ab anno 1810 ad Primum Imperium Francicum. Napoleone imperatore victo Terra Emesensis ab anno 1814 ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Anno 1885 circuli Aschendorf, Hümling, Meppea et Linga conditi sunt. Anno 1932 circuli Aschendorf et Hümling coniuncti sunt. Tempore dictaturae Nazistarum in Terra Emesensi multa castra carceralia condita sunt. Post Secundum Bellum Mundanum Nederlandia agrum circuli reparationis causa postulavit neque tamen multum adipisci potuit[1]. Pars Terrae Emesensis etiam a captivis liberatis Polonicis ad annum 1948 "Area occupationis Polonica" administrata est[2]. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1977 circulus Terrae Emesensis conditus est ex antiquis circulis Aschendorf-Hümling, Meppea atque partibus circuli Lingae.
Haec sunt 60 communia huius circuli, quae partim ad communia generalia coniuncti sunt:
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad circulum Terrae Emesensis spectant. |
Alluvionis Visurgensis circulus |Aurich circulus |Comitatus Binethensis circulus |Brunsvicum urbs |Cellensis circulus |Cloppenburgensis circulus |Cuxhavensis circulus |Delmenhorstium urbs |Diepholz circulus |Emda urbs |Terra Emesensis circulus |Frisia circulus |Gifhorn circulus |Goslaria circulus |Gottingae circulus |Guelpherbytensis circulus |Hamala-Petrimons circulus |Regio Hannoverana |Harburgum circulus |Heidensis circulus |Helmstadium circulus |Hildesiensis circulus |Holtisminnensis circulus |Lerensis circulus |Lüchow-Dannenberg circulus |Luneburgensis circulus |Neoburgum ad Visurgim circulus |Northeim circulus |Oldenburgum urbs |Oldenburgensis circulus |Osnabruga urbs |Osnabrugensis circulus |Osterholz circulus |Paludosoterrensis circulus |Peine circulus |Rotenburgensis circulus |Salzgitter urbs |Stadensis circulus |Theorosburgensis circulus |Uelzen circulus |Vechta circulus |Verdensis circulus |Wilhelmshaven urbs |Widmundensis circulus |Wolfsburg urbs | |
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |