Colonialismus[1] est exstructio conservatioque coloniarum in terra ab hominibus externis,[2] ratio qua maiestas coloniae a capite vel metropole vindicatur, dum coloniae structura socialis, administratio, oeconomia, capitale, mercatus et cultura a colonis, hominibus ex metropole, mutantur. Colonialismus ergo est copia coniunctionum imparum: inter metropolem et coloniam, et adeo inter colonos et indigenas.
Notio colonialismi usitate ad aevum historicum a saeculo quinto decimo ad saeculum vicensimum spectat, cum Europaei colonias in aliis continentibus deducerent. Causae huius colonialismi eo tempore erant facere lucrum, usurpationem vel usuram; augere potestatem metropolis; effugere vexationem in metropole; convertere indigenas ad colonorum modum vivendi, religionem, culturam, res politicas, technologiam.
Nonnulli coloni se, Christianitate civilizationeque adlatis, indigenas adiuvare crediderunt; veritas autem saepe fuit dominatio, deportatio, vel mors.[3] Colonia imperii plerumque parte, colonialismus cum imperialismo et mercantilismo arte conectus est.
Collins English Dictionary colonialismum definit ut "consilia coloniarum adquirendarum et conservandarum, praesertim ad utilitatem capiendam."[4]
Merriam-Webster Dictionary quattuor definitiones praebet, quarum duae sunt "aliquid coloniae proprium" (Anglice something characteristic of a colony) et "dicio potestatis unius super regionem vel nationem obnoxiam" (control by one power over a dependent area or people).[5]
Stanford Encyclopedia of Philosophy "verbum colonialismi adhibet ut describatur ratio deductionis coloniae et dicionis politicae super reliquum mundum, Americis, Australia, et partibus Africae Asiaeque non exclusis."[6] Illa encyclopedia, distinctionem colonialismi imperialismique disceptans, inquit: "Propter difficultatem horum verborum constanter distinguendorum, hic commentarius colonialismo utebitur ut notio lata, quae ad rationem Europaeae dicionis politicae a saeculo sexto decimo ad saeculum vicensimum spectat, quae in motibus liberationis civitatum decennio 196 finivit."[7]
Rogerius Tignor, in praefatione libri Colonialism: A Theoretical Overview, ab Jürgen Osterhammel scripti, inquit: "Osterhammel putat naturam colonialismi esse quod coloniae sunt, quae secundum definitionem dissimiliter gubernantur ab aliis territoriis, sicut protectoratus et haud sollemni more sphaerae ponderis."[8] Osterhammel hoc in libro rogat "quomodo colonialismum et coloniam distingui posse,"[9] et definitionem trium sententiarum producit: