Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.
Concilium Toletanum III, in quo Reccaredus ad Ecclesiam Catholicam conversus est.

Tertium Concilium Toletanum fuit synodus episcoporum Hispaniarum, die 8 Maii anno 589 convocatum a Reccaredo rege, in quo Visigothi omnes ex arianismo in fidem Catholicam conversi sunt. Etiam ob concilium gens Suevica conversa est. Concilium damnavit synodum Arianum anni 580, a Liuvigildo vocatum.

Reccaredus iussit actas concilii leges fuissent, et is eas confirmavit. Archiepiscopi Masona Emeritensis et Leander primatus quoque confirmaverunt, et tunc ceteri ecclesiastici.

In hoc concilio, clausula nova inclusa est in Symbolum Nicaenum. Quod concilium Gothos in fidem Catholicam e Arianismo convertebat, sententia filioque creata est, ita Ariani Gothi differentiam vidissent inter fides Trinitariam et Arianam. Haec clausula fuit causa schismatis inter ecclesias Romanam et Orientalem saeculo XI.

Canones

23 canones subscripti sunt ab episcopis Hispanis, inter quos:

Fontes

Historia Gothorum Isidori Hispalensis dixit:

Synodum deinde episcoporum ad condemnationem Arianae haeresis, de diversis Hispaniae et Galliae provinciis congregat. Cui concilio idem religiosissimus princeps interfuit, gestaque eius praesentia sua et subscriptione firmavit, abdicans cum omnibus suis perfidiam, quam hucusque Gothorum populus, Ario docente, didicerat, et praedicans trium personarum unitatem in Deum, Filium a Patre consubstantialiter genitum esse, Spiritum sanctum inseparabiliter a Patre Filioque procedere, et esse amborum unum Spiritum, unde et unum sunt.[1]

Chronicon Iohannis Biclarensis dixit:

Sancta synodus episcoporum totius Hispaniae, Galliae et Gallaetiae in urbe Toletana praecepto principis Reccaredi congregatur episcoporum numero LXXII[2], in qua synodo intererat memoratus Christianissimus Reccaredus, ordinem conversionis suae et omnium sacerdotum vel gentis Gothicae professionem tomo scriptam manu sua episcopis porrigens et omnia, quae ad professionem fidei orthodoxae pertinent, innotescens cuius tomi ordinem decrevit Sancta episcoporum synodus canonicis applicare monimentis. Summa tamen synodalis negotii penes sanctum Leandrum Hispalensis ecclesiae Episcopum et beatissimum Eutropium monasterii Seruitani abbatem fuit. memoratus vero Reccaredus rex ut diximus, sancto intererat concilio, renovans temporibus nostris antiquum principem Constantinum Magnum sanctam synodum Nicaenam sua illustrasse praesentia nec non et Marcianum, Christianissimum imperatorem, cuius instantia Chalcedonensis Synodi decreta firmata sunt; siquidem in Nicaena urbe haeresis Ariana et initium sumpsit et damnationem meruit radicibus non amputatis [. . .]. A vicesimo ergo imperii Constantini principis anno, quo tempore haeresis Ariana initium sumpsit, usque in octavum annum Mauricii principis Romanorum, qui est Reccaredi quartus Regni annus, anni sunt CCLXXX, quibus ecclesia Catholica huius haeresis infestatione laboravit: sed favente domino vicit, quoniam fundata est supra petram.[3]

Bibliographia

Notae

  1. Historia Gothorum Isidori 53.
  2. Provinciarum Lusitaniae, Cathaginensis, Tarraconensis, Gallaeciae et Baeticae
  3. Chronicon Iohannis Biclarensis, 590.1 = vv. 331-368.