Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Condopoga[1] (Russice Кондопога, Carelice Kondupohju, Finnice Kontupohja, Vepsice Kondopog) urbs est Careliae. In ripa Onegae lacus sita est. Ab anno 1495 nota est. Fine saeculi XVIII crescebat, cum marmor prope Condopogam inventum esset, quod incolae in Petropolim navibus vexissent. Anno 1938 in numerum urbium inclusa est. Anno 2017 incolas 30 299 habet, quorum 90 centesimae Russi sunt, reliqui Careli et Finni sunt.
In insigni urbis ecclesia Dormitionis lignea in Condopoga picta est, quae anno 1770 aedificata erat, sed die 10 Augusti anni 2018 incensa est.
Situs geographici et historici: Locus: 62°12′0″N 34°16′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Большая российская энциклопедия |