Cryptia (Graece κρυπτεία a verbo κρύπτω, id est lateo) est institutio Spartana ad rem militarem spectans et parum nota quae tamen multas disputationes apud eruditos suscitavit. Secundum Plutarchum adulescentes acuta mente insignes nonnumquam a ducibus rus mittebantur pugione et cibo tantum instructi ubi per diem locis tectis soli laterent (quae causa cur kryptia Graece diceretur hoc munus) e quibus nocte exeuntes hilotas adorirentur et occulte robustissimos quosque et fortasse etiam maxime seditiosos interficerent[1]. Plutarchus ab illo more abhorrebat quo Lycurgum purgare conabatur. Multi moderni anthropologia adhibita et ritibus Africanarum tribuum comparatis[2] hunc efferatum morem ritum transitionis in militiam adultam fuisse interpretantur. Fortasse tamen cum in alio loco[3] vocabulum 'cryptia' exploratorum quorundam munus apud exercitum designet, fortasse mera exercitatio fuit qua futuri exploratores mediis in hostibus latere et agere discerent. In Legibus[4] Plato Cryptiam velut probationem tolerantiae et constantiae describebat.

Notae

  1. Plutarchus, Lycurgus, 28 ex Aristotelis Lacedaemoniorum politeia, opere hodie deperdito. Ephoros quotannis hilotis bellum rite indicere addebat ne quisquam eorum sanguine effuso pollueretur aut impurus fieret.
  2. Jeammaire, 1913.
  3. Plutarchus, Cleomenes 28 qui fortasse ibi Phylarchum sequebatur, rerum gestarum scriptorem institutorum Spartanorum peritissimum.
  4. 633b-c.

Plura legere si cupis