Sanctus Franciscus Assisiensis cucullo investitus.

Cucullus (vocabulum a Gallis tractum; confer compositum bardocucullus) est velamentum vel tegumentum capitis, praecipue vestimentum monachorum.[1]

Vocabulum apud Columellam reperitur:

cultam vestitamque familiam magis utiliter quam delicate habeat munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque, quae cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis cucullis.[2]

Notae

  1. Hoc paragraphum textum incorporat ex commentario de cucullo in quarto volumine (1906–1909) Thesauri Linguae Latinae quod nunc pars dominii publici est.
  2. L. Iunius Moderatus Columella, De re rustica 1.8.9.