Demetrius Georgii f. Ralles (Graece Δημήτριος Γεωργίου Ράλλης; natus Athenis anno 1844; mortuus die 5 Augusti 1921) fuit quinquies primus minister Graeciae.
Pater eius Georgius A. Ralles administer et annis 1849 - 1861 praeses Areopagi, summi iudicii Graeciae, fuit. Filius eius Ioannes Ralles neposque Georgius I. Ralles, ambo primi ministri erant.
Iurisprudentiae studuit apud Universitatem Athenarum et postea Lutetiae; Athenis redux professor fuit iuris mercantilis inter annos 1868 et 1872.
Anno 1872 primo legatus ad parlamentum Graecum electus est, quem magistratum ad mortem tenuit. Mensibus Maii ad usque Octobris 1875 administer ecclesiarum et institutionis publicae in consilio ministrorum Charilaudis Tricupes erat, anno 1882/83 eodem praeside ministrorum administer iustitiae. Mensibus Maii - Novembris 1893 in consilio ministrorum Soterii Soteropuli administerium aerarii publici administrabat. Deinde fuit: