Gestio
Geographia
Ebora (-ŏ-)[1] (Lusitanice Évora) est urbs Lusitaniae, caput municipii districtusque homonymorum. Urbi nunc sunt 54 milia incolarum.[2]
Eboram vel Eburam[1] vel Elburam a nonnullis opinatur saeculo vicesimo a.C.n. institutam esse.[3] Sed ab aliis opinatur saeculo octavo a.C.n. ab Eburonibus[4] institutam esse, qui etiam Ebura Brittium vel Eburobrittium circa Oppidum[5] etiamque Ebora Alcubae[6] forsit instituerunt. Anno 59 a.C.n. abs Caesare Ebora Liberalitas Iulia vocatur.[7][8][9][10] Saeculuo primo a Plinio Ebora Cerealis vocatur.[11][12][13] Praeterea Ebora Augusta a Romanis aliquando vocabatur.[14][15][16]
In arce situm 38°34′22″N 7°54′27″W / 38.57278°N 7.9075°W templum Romanum est,[17][18][19] quo saeculo primo in foro aedificatum et consecratum cultu imperatorio est. Ex granito factum est, absque basibus capitulisque columnarum corinthiarum quae ex marmore e plaga termiensi[20] factae sunt.[21] Piscina imagines ostendens templum circumdabat. Podium longitudine circum 25 metra, latitudine 15 metra, et altitudine 3.5 metra erat. Proflictum saeculo quinto est. Post haec praesidium et macellum usque ad 1836 fuit. Quo anno aedificia apud latus septentrionale templi posita deleta sunt et cisternae aquae ductus primitivi repertae sunt. Anno 1863 deletio totius partis mediaevalis effata est, quae postmodo anno 1871 facta est. Saeculo septimo decimo ratio apparuit templum consecratum Dianae esse adfirmare. Nunc constat rationem hanc non perstare.
Pontem super fluvium Sarramam (Portugallice Xarrama)[22][23] situm 38°31′49.5″N 7°54′58.3″W / 38.530417°N 7.916194°W prope purificatorium cloacinum opinantur sapientes aliqui Romanum esse.[24]
Anno 2009 per renovationem lycei Gabriel Pereira siti 38°34′28″N 7°54′10″W / 38.57444°N 7.90278°W inventum est sepulcretum Romanum saeculorum primi et secundi.[25]
Anno 714, Abd al-Aziz praepositus a Tarice sine adversitate Eboram cepit.[26][27]
Anno 913, Ordonius filius Alfonsi[28] rex Gallaeci cursum in meridiem cum agmine suo egit. Postquam moenia oppidi invalida erant, facile id expugnavit. Spolia magna adipiscitur. Incolarum omnes viros occisi sunt. Feminae tamen puerique, quae quattor milia fuerunt, captivae in Gallaeciam tractae sunt. Itaque Ebora deserta facta est.[29][30]
Situs geographici et historici: Locus: 38°34′21″N 7°54′26″W • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Pleiades • Store norske Lexikon |