Documentum fidei ecclesiae Confitentis, Berolini anno 1934 (Subscriptio: Niemöller,)

Ecclesia Confitens (Theodisce Bekennende Kirche, BK) fuit societas hominum ad ecclesiam Evangelicam Germanicam pertinentium, quae ad Nazistas restitit.

Plura

Signum impressum Confitentium Potestampii cum dicto Latino Teneo quia teneor
Duae factiones ante electiones ecclesiasticas 1933: ad sinistram Nationales, ad dexteram Confitentes

Adversarii erant et motui nationali Christianorum Germanicorum (Deutsche Christen) et omnibus oppressoribus publicis. Origo fuit in Motu reformatorio iuveni (Jungreformatorischen Bewegung) et in Ecclesia iuveni (Junge Kirche) necnon in unione Pfarrernotbund Martini Niemöller. Iam anno 1933 Fredericum de Bodelschwingh episcopum primum eligendum fovebant. Cum fraternitatibus variis paroecialibus consilium novi motus condendi captum est.

Carolus Barth professor Basilensis scriptis programmaticis praetitulatis Theologische Existenz manifestum adumbraverat, quod in Synodo prima confessionis Germanicae (Reichsbekenntnissynode) fundamento esset. Prima et maxime nota declaratio in Wuppertal-Barmen accepta est; sequebantur mense Octobri 1934 concilium Dahlem in Stegelicio-Zelendorfio habitum est, et mense Iulio 1935 Augustae Vindelicorum synodus tertia.

Inde Ecclesiae angustiae declaratae sunt et in manus ordinum fraternorum (Bruderrat) rectio commendata est. Itaque in praxi alternativa non legitima Ecclesiae officialis (Reichskirche) creata est, quo facto persecutiones ferendae erant: sunt interdictae vulgationes, demissi sacerdotes, coniecti in carcerem fautores. Tamen homines intimidi obstabant, ut Ecclesia Confitens magis magisque et non christianos alliciebat. Neque differentiae magnae, quae inter Lutheranos, Unitos, Reformatos respective inter diversas ecclesias regionales mense Februario 1936 Oeynhausen in Provincia Detmolda ortae erant, motioni nocebant. Namque omnes contra veros inimicos nazisticos uniti manserunt. Tum ecclesiae Lutheranae Consilio Lutherano (Lutherrat) se submittebant, cum Uniti et Reformati Rectioni ad tempus (Vorläufigen Leitung) adhaerere mallent.

Post annum 1945 propugnatores Ecclesiae Confitentis magni momenti erant in directionibus novis aperiendis et in caute circumspiciendo post catastropham magnam. Anno autem 1948 motus dissolutus est.

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Confitentem spectant.