Familia
Memoria
Eduardus Daladier (natus Carpentoracte Vallis Clausae die 18 Iunii 1884; Lutetiae obiit die 10 Octobris 1970) fuit vir publicus Francicus ac ter Praeses Consilii.
Daladier propter conventum Monaci, quem cum Adolpho Hitler, Benito Mussolini et Neville Chamberlain mense Septembri 1938 fecit, a multis vituperatus est. Tamen Daladier et Chamberlain tunc populares erant, quia videbatur bellum vitavisse.
Ab anno 1953 usque ad annum 1958 Daladier fuit magister urbis Avenionis.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Daladier spectant. |