Eiger (vocabulum Theodiscum) est mons 3970 metrorum in pago Berna (Helvetia) situs.[1] Infames sunt rupes quae ad septentriones spectant cum perdifficiles transcensu et periculosissimae sint.
Anno 1252, primum montis mentio facta est. Fundi mentio facta est verbis "ad montem qui nominatur Egere."[2] Sunt plures de origine nominis opiniones quarum una est nomen derivatum esse ab homine nomine Agiger vel Aiger, qui sub monte vivebat; alii putant nomen pro forma montis ab acer vocabulo Latino derivatum esse; atque alii opinantur verba dr hej Ger, quorum vis Latina est 'illa alta lancea', etiam pro forma montis nomen dedisse.[3] Postremo oger est monstrum quod periculoso monti nomen dedisse putatur.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Montem Egerem spectant. |
![]() |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |