Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Eleusin[1] (Graece Ἐλευσίς, postea Ελευσίν, denique Ελευσίνα) est urbs ab Athenis 30 chiliometra in boreo-occidentalem versus sita. Olim ob sacra Eleusinia, quae inter Graecos cultus maximi momenti numerabantur, notissima erat. Hodie est demus regionalis Atticae Occidentalis unitatis et suburbium Athenarum.
Anno 2023 una cum Timisvaria in Romania et Vesprimia in Hungaria titulo capitis culturalis Europaei honoratum est.
Perpauca de sacris seu mysteriis Eleusiniis Demetros et Corae nota sunt propterea quod palam de iis loqui nefas fuit et si quis ea exposuerit, poenam capitalem dedit. R. Gordon Wasson, Carolus Ruck et Albertus Hofmann coniecerunt mystas, ei qui in mysteria initiantur, potionem psychotropicam e Clavicipe purpurea, quodam boleti genere, compositam bibisse ut multa mirabilia viderentur: sacra vero Eleusinia fuisse manifestationem dei cerealis morientis resurgentisque antiquam.
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eleusin spectant. |