In mythologia Graeca Epimetheus (Graece Ἐπιμηθεύς) erat filius Iapeti Titanis et Oceanidis cuiusdam[1], frater igitur Atlantis et Promethei. Ipse ex Pandora prima muliere mortali Pyrrham genuit, Deucalionis uxorem. Eius nomen "qui post rem actam intelligit" significat[2], ita fratri Prometheo opponitur cuius nomen Graecum "providus" valet (ἐπί versus πρό).
Etenim quamquam Prometheus fratrem monuerat Iovis dona caveret ille Pandoram, primam mulierem a deis ornatam et a Mercurio in terras ductam, miratus accepit quae ollam vel pyxidem mala omnis generis continentem secum portabat. Curiositate mota ollam aperuit et omnia mala quae nunc mortales vexant in terras evolarunt.