Expeditio in Persas conducta est anno 363 ab Iuliano principe, resistente exercitu Sassanidarum et rege Sapore II. Rex inimicos Romanos per vallem Tigridis promoturos exspectavit; Iulianus autem rapide per Euphratem progressus est, navibus utens. Romani Proelium iuxta Ctesiphontem commiserunt, bono eventu, sed mox e Mesopotamia recedere statuerunt. Iulianus ipse post viginti fere dies, in proelio prope Maranga devictus, vulnus mortale cepit.
Scripta coaevorum Iulianum in mentem habuisse adseveratur revendicationem regionum Imperii orientalium in quibus nuper irrupuerant Persae; pacem ab eisdem suasam ob hanc rationem recusavisse;[1] Singaram nuper destructam restituere voluisse, Nisibim autem, a Christianis habitatam, protegere noluisse[2] (ob eandem rationem iter per Edessam evitaverit).[3] Hormisdam Sassanidarum profugum ad regnum Persarum erigere proposuit.[4] Eventum expeditionis apud oracula varia postulavit.[5]
Arsacem Armeniorum regem exercitum magnum parare iussit, neque loco concursús neque scopo expeditionis indicatis.[6] Naves Samosatis construere praecepit.[7]
Sallustius in epistulis ab Iuliano Circesii receptis expeditionem abrumpendam frustra suasit,[8] sed, ominibus saepe adversis, alii philosophi nihilominus pergere consiliaverunt.[9]
Iulianus Antiochiae hibernaverat. Inde die 5 Martii 363 iter incepit per Litarbas et Beroeam.[10] Post quinque dies Hierapolim adfuit; ibi porticu subito delapso quinquaginta milites interfecti sunt.[11] Exercitum pedestrem ibi congregavit et ad Batnas Carrhasque porrexit. Inde milites delecti (18 000 secundum Zosimum, 30 000 secundum Ammianum, alios aliter), ducibus Procopio et Sebastiano, alio itinere emissi sunt ut Tigrim attingerent et cum exercitu Armeniorum et rege Arsace II se iungerent: inde per Corduenam, Moxuenam et Chiliocomum regnum Sassanidarum e partibus borealibus ingredierentur.[12]
Iulianus exercitúsque maior pars Callinicum ad urbem, ripam Euphratis adiacentem, die 27 Martii 363 adfuerunt; ibi cum navibus concurrerunt, quas conduxit Lucillianus.[13] Eo venerunt etiam Saraceni, quorum duces diadema aureum Iuliano obtulerunt; is autem tributum solitum dispendere recusavit.[14] Mox Circesium usque descenderunt ad limitem imperii. Nemine fere obstante, flumine tributario Abora pontonis ope transito, Romani nunc iuxta sinistram Euphratis ripam iter fecerunt, nunc dextram, a canalibus paludibusque saepe impediti. Zaitham die 4 Aprilis 363 attingerunt, ubi ad monumentum Gordiani Iulianus sacra funxit, urbemque desertam Duram die 6 Aprilis 363.[15]
Oppidum Anatham Lucillianus capere temptavit, Hormisdas ad submissionem suasit.[16] Die 12 Aprilis 363 turbo ventorum "ita confuderat omnia tecta, ut tabernacula multa conscinderentur et supini plerique milites sternerentur vel proni, spiritu stabilitatem vestigii subvertente". Insuper fluvio "repente extra margines evagato mersae sunt quaedam frumentariae naves, cataractis avulsis ... opere saxo structis: quod utrum per insidias an magnitudine acciderit fluentorum sciri non potuit".[17] Inde plura oppida ad ripam Euphratis stantia sine proelio praeterita sunt, Thilutha, Achaiacala, Diacira, Sitha, Ozagardana;[18] hic autem excursionem fecerunt Persae et Saraceni Assanitae (duce Podosace) e qua Hormisdas aegre evasit.[19] Ab hoc die exercitus Persarum, duce ipso Surena, vestigia Romanorum aut secuti sunt aut praeierunt. Castellum Pirisabora post obsidionem die circiter 29 Iunii 363 captum est; exploratoribus Romanis postridie subito aggressis et debellatis aliqui evaserunt sed a Iuliano decimati sunt.[20]
Inde Romani canalem Naarmalcham consecuti sunt quae aquas ab Euphrate ad Tigrim dirigebat, sed difficiliter: terras enim inimici submerserant, molibus delapidatis.[21] Nehardeam urbem Iudaeorum ibi desertam reppererunt.[22] Maiozamalcham obsederunt et die circiter 13 Maii ceperunt.[23] Trans canales nonnullos, inimicis frustra obstantibus, ad paradisum regalem[24] moxque Seleuciae ruinas venerunt. Inde naves per Naarmalcham pergerunt, sed milites ad muros Coche bene munitos, Parthorum olim metropolis.[25]
Navibus revocatis et partim exoneratis, Iulianus noctu milites suos trans Tigridem iuxta muros Ctesiphontis transfretare iussit. Ibi die fere 29 Maii 363 Persas vicerunt, sed propter disciplinam incertam neque victoriae fruere neque urbem intrare valuerunt.[26] Legatione regis Saporis pacem proponente Iulianus audire noluit.[27] Die circiter 5 Iunii 363 ad orientem porrigendum statuit.[28] Naves comburi iussit, id quod diebus 11-15 Iunii perfectum est.[29] Haec consilia, a scriptoribus omnibus pessima recognita, a nonnullis Persa quodam attribuuntur qui se falso regis inimicum praetenderit; nomen autem nullus referre potest.[30]
Exercitus Romanus, rege Sapore II cum exercitu iam adstante, frumentis carentibus, novo consilio die circiter 16 Iunii 363 ad septentrionem se vertit ut per Corduenam ad limites imperii revenerit.[31] Hoc itinere, inimicis saepius aggredientibus, Romani ad flumen Dialam victoriam reportaverunt.[32] Inde autem rursus carebant alimenta: Persae enim atque Romani qui cum Armenis hanc regionem invaserant frumenta destruxerant.[33] Persae in proelio prope Maranga die 22 Iunii 363 devicti sunt.[34] Iulianus prope urbem Sumam telo vulneratus est et die 26 Iunii 363 mortem obiit (eisdem insidiis Anatolius magister officiorum interfectus est). Iovianus postridie a militibus imperator electus est,[35] quo duce, Persis saepe aggredientibus, Romani rursus iter boream versus susceperunt per Charcham et Duram ubi frustra flumen Tigrim transire temptaverunt.[36] Iovianus diebus circiter 8-11 Iulii 363 pacem cum rege Sapore confecit ut exercitum suum extra fines Persicas salvum educeret: multa concedit, et inter alia urbem Nisibim.[37] Quo pacto Romani per Hatram et Singaram intra limites suos aegre recederunt. Thilsaphatae cum ala exercitús a Procopio et Sebastiano conducta concurrerunt.[38]
Nisibis, incolis evacuatis, die 25 Augusti 363 Persis tradita est.[39] Sapor rex Persa captivos Romanos in partibus orientalibus imperii sui colonos misit, praesertim in Susiana. Rex Armenius Arsaces II, Romanorum fidelis socius sed ab eisdem in foedere ab Ioviano facto abiectus, mox a Sapore debellatus est et incarceratus; qui post aliquot annos desperans sibi mortem intulit. Annis posterioribus Armenia sicut antea inter Romanos et Persas controversa est.
Iovianus ab initio imperium recusavit, se Christianum confitens, sed milites responderunt se quoque Christianos esse: ita consilium Iuliani, qui religionem Christianam deiicere voluit, statim abruptum est neque ab ullo successore restitutum. Iovianus autem dum per Ciliciam Constantinopolim regreditur subito mortuus est; successor Valentinianus I Ioviani aulicus fuerat, sed usurpator imperii Procopius socius Iuliani fuerat et particeps huius expeditionis. Imperatorum Romanorum Iulianus ultimus fuit e Constantini familia ortus.
Enarratio Ammiani Marcellini, qui ipse huic expeditioni participavit, in opere suo historico (titulo Res gestae) nobis servatur. Schedae ab Oribasio, medico apud Iulianum, conscriptae mox ab Eunapio sophista in libro historico adhibitae sunt; cuius libri hodie deperditi fragmenta pauca supersunt. Tertii etiam qui expeditionem observavit, Magni Carrhensis rerum gestarum scriptoris, commentarius deperditus a scriptore Byzantino Ioanne Zonara in Epitome historiarum abbreviatur. Eunapii necnon Magni et fortasse alii cuiusdam operibus Zosimus in Historia nova usus est. Pro certo habetur narrationes Ammiani et Zosimi omnium quae supervixerint utilissimas esse. Coaevi Libanius pro Iuliano, Gregorius Nazianzenus in Iulianum praedicaverunt, Ephraemque Syriace hymnos contra Iulianum cantavit.[40]
Deditio Anathae · Obsidio Pirisaborae · Obsidio Maiozamalchae · Proelium ad Ctesiphontem commissum (363) · Proelium prope Maranga commissum · Iuliani imperatoris mors et successio · Foedus Persarum et Romanorum (363) | |