Wikidata Franciscus Calceolarius
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Calceolarius: imago
Franciscus Calceolarius: imago
Nativitas: 10 Iulii 1522; Verona
Obitus: 5 Martii 1609; Ripulae Veronenses
Patria: Res publica Veneta

Franciscus Calceolarius, vulgo Francesco Calzolari (natus Veronae die 10 Iulii 1522; Ripulis[1] die 5 Martii 1609 mortuus) fuit pharmacologus et botanista. Filius speciarii, munere patris functus est. In universitate Patavina eruditus est, ubi Aloysium Anguillaram(it) audivit. Eo tempore Ulyssem Aldrovandum cognovit atque per eum Lucam Ghinium. Saepe montem Baldum prope Veronam peragrabat, plantas rariores semper quaerens; quarum expeditionum celeberrima est illa anno 1554 suscepta, comitantibus Aldrovando, Anguillara, Andrea Alpago Bellunensi. Narrationem brevem huius itineris Calceolarius ipse post duodecim annos divulgaverit, titulo Il viaggio di Monte Baldo; cuius opusculi versio Latina anno 1571 prodiit. Calceolarius musaeum Veronae confecit quod Benedictus Cerutus, adiuvante Andrea Chiocco, descripserit.

Musaeum Calceolarium (Benedictus Cerutus, Andreas Chioccus, Musaeum Franc. Calceolarii iun. Veronensis. 1622)

Scripta

Notae

  1. "in amoenissimam quandam suam villam cui Ripulae nomen, ad Baldi radices, se contulit": Cerutus (1622) p. 15

Bibliographia

Nexus externi

Lexica biographica:  Treccani • IPNI • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie