Franciscus Nodot (Francogallice: François Nodot; c. 1650-1710) fuit miles mercenarius, scriptor linguarum Latinae necnon Francogallicae, falsificator librorum Satyricon Petronii Arbitri.

Anno 1692 Franciscus Nodot nuntiavit academicis terrae Franciae se possedere textum manu scriptum in quo continentur supplementa adhuc ignota ad libros Satyricon Petronii; hunc textum factum esse apud amicum suum Du Pin Francofurti, secundum exemplar recentissime repertum ab eodem Du Pin in clade urbis Albae Graecae (Belgradi) anno 1688.

Novam editionem librorum Satyricon produxit Nodot Parisiis anno 1693 sub titulo Titi Petronii Arbitri equitis romani Satyricon cum fragmentis Albae Graecae recuperatis anno 1688. Eruditi mox intelligunt supplementa Nodotiana falsa esse; nihilominus translata sunt in linguas Anglica (a Gulielmo Burnaby anno 1694), Francogallica, Germanica. Supplementa Nodotiana reperiuntur, una cum textu genuino Petronii, in nonnullis editionibus Latinis et in multis translationibus vetustioribus.

Opera

Nexus externi

Bibliographia