Wikidata Fridericus Caesius
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Caesius: imago
Fridericus Caesius: imago
Nativitas: 26 Februarii 1585; Roma
Obitus: 1 Augusti 1630; Aquasparta

Familia

Coniunx: Olimpia Orsini
Familia: Cesi

Insignia heraldica

Fridericus Caesius: insigne
Fridericus Caesius: insigne

Fridericus Caesius[1] marchio II. Monticellorum,[2] vulgo Federico Angelo Cesi (natus die 26 Februarii 1585; Aquis Spartis die 1 Augusti 1630 mortuus), eruditus Italiae, conditor fuit anno 1603 Academiae Lynceorum.

E familia nobili sub dicione pontificia florente ortus est, patre Friderico Caesio primo Monticellorum marchione, matre Olympia de Ursinis, patruo Bartholomaeo(it) cardinale futuro. Romae natus et educatus, anno 1614 Artemisiam Columnam in matrimonium duxit quae mox puerperio mortua erit. Anno 1617 nuptiis secundis Isabellam de Salviatis duxit, e qua filiam Olympiam genuit. Ab anno insequenti, Roma relicta, Aquis Spartis habitabat. Patre die 24 Iunii 1630 mortuo, titulos domini Aquae Spartae marchionisque Monticellorum brevissime gessit. Ipse eodem anno mortem obiit.

Lynceorum princeps

Ioanne Heckio Batavo propter rixam in carcere iacente, qui artem medendi Scandiliani in oppido apud maternam Ursinorum familiam prospere egerat, Fridericus Caesius iuvenis familiarem iuris tironem Franciscum Stellutum Fabrianensem ad captivum liberandum misit. Quo facto Caesius et Stellutus de rebus scientificis colloqui cum Heckio incipiebant, qui iam apud universitatem Perusinam in botanica eruditus insuper alchemiae et astrologiae studebat. Is praeter alios modum scientiae persequendae vitaeque studiosae vivendae praescripsisse censetur quem alii libenter acceperunt. Collega quarto convitato Anastasio de Filiis Interamnensi Caesiorum fortasse cliente, Fridericus annum undevigesimum agens Academiam condidit "Lynceorum", videlicet "eorum qui sicut lynces perspicuunt". Quae academia, primum die 17 Augusti 1603 congressa, die 25 Decembris eiusdem anni rite constituta est. Fridericus autem interdictionem patris mox incurrit, cui neque mores Heckii neque inutilia Academicorum studia placebant. Illis tribus statim a Roma expulsis, Fridericus acta Academiae usque in annum 1609 per epistulas assidue gerebat.

Opera

Franciscus Stellutus, Il Pegaso (epithalamium Friderici Caesii Isabellaeque de Salviatis, 1617)
Impressa

Notae

  1. Cf. titulum libri Michaelis Angeli Poggioli De amplitudine doctrinae botanicae qua praestitit Fridericus Caesius (1865, vide bibliographiam)
  2. "ad illustriss. principem ac d., d. Federicum Caesium, Montis Caelii marchion. II &c., baronem Romanum": sic dedicatio operis Ioannis Baptistae Portae, De aëris transmutationibus (1610). Alibi saepius "Fridericus", "marchio Monticellorum"

Bibliographia

Ioannes Faber, ed., Praescriptiones Lynceae Academiae (1624)
Editiones operum
De vita et opere
De scientiis singulis
De epistulario
De Caesiis maecenatibus
De Caesii bibliotheca
Aliae encyclopaediae

Nexus externi