Gaius Atilius M.f. Regulus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 225 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Familia

Pater eius Marcus Atilius Regulus anno 267 a.C.n. consulatum gessit. Frater eius Marcus anno 227 eodem magistratu fungebatur.

Cursus honorum

Atilius anno 225 a.C.n. una cum Lucio Aemilio Q.f. Papo consul erat. Hoc anno primo seditionem in Sardinia suppressit[1]. Tum cum collega Gallos apud oppidum Telamonis vicit quidem[2], sed fortiter pugnans occisus est..

Bibliographia

Notae

  1. Polybius II 23,2
  2. Polybius II 27/28


Antecessores:
Marcus Valerius M'.f. Maximus Messala et Lucius Apustius L.f. Fullo
Consul
225 a.C.n.
cum
Lucio Aemilio Q.f. Papo
Successores:
Titus Manlius T.f. Torquatus II et Quintus Fulvius M.f. Flaccus II