Familia
Memoria
Georgius, vulgo Egor, Timuri filius Gajdar (Russice Егор Тимурович Гайдар, tr. Egor Timurovič Gajdar; natus die 19 Martii 1956 Moscuae, mortuus die 16 Decembris 2009 in vico Uspenskoe regionis Moscuensis) fuit oeconomicus (alumnus facultatis oeconomicae Universitatis Moscuensis) et rerum politicarum peritus Russicus. Annis ab 1991 ad 1994 officia valentia in administratione Russiae (e.g. a mense Iunii ad mensem Decembris 1992 locum praesidis administrationis, i.e. ministri primi) tenebat. Fuit unus e ducibus et ideologis reformarum oeconomicarum, in Russia illo tempore introductarum (e.g. privatizationis). Opiniones de quo Gajdar tunc fecit sunt controversae.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Gajdar spectant. |
Boris El'cin • Georgius Gajdar • Victor Černomyrdin • Sergius Kirienko • Eugenius Primakov • Sergius Stepašin • Vladimirus Putin • Michaël Kas'janov • Victor Christenko • Michaël Fradkov • Victor Zubkov • Vladimirus Putin • Victor Zubkov • Demetrius Medvedev • Michael Mišustin Opus geopoliticum • Gubernatores civitatum Asiaticarum hodiernarum • Gubernatores civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Praesides Russiae • Ministri rerum externarum Russici | |