Georgius Gemistus Pletho a Benotio in Sacello Magorum Florentiae anno fere 1461 pictus
Plethonis sepulchrum in ecclesia cathedrali Arimini

Georgius Gemistus seu notiore pronomine Pletho Graece Γεώργιος Πλήθων Γεμιστός (natus circa annum 1355/1360 Constantinopoli – mortuus est die 26 Iunii 1452 Myzethrae) fuit celeber philosophus et sectator doctrinae Platonismi.

Vita

Gemistum ignoto loco ortum esse putatur cum sunt, qui eum filium cuiusdam Demetrii Gemisti fuisse arbitrentur, qui munere protonotarii ecclesiae Sanctae Sophiae fungebatur deindeque administrationi ut sacellarius servavit. Iuventutem cum in urbe capitali degeret complura itinera in sultanatum Ottomanicum suscepisse videtur. Hadrianopoli a quodam Hebraeo nominis Elisaios doctrinae Averrois dedito institutus esse putatur. Saeculo completo Constantinopolem rogante imperatore Manuel II Palaeologo reliquit, qui cum eum magni aestimaret a clericis invidentibus compulsus est, ut eum urbe eiceret. Itaque Myzethram venit, quae urbs eo tempore maxima omnium Despotatus Moreae subditum florebat, quo enim loco dies usque ad mortem degebat. Tunc despotes urbis, Theodorum I (1383–1407), Theodorum II (1407–1443) et Constantinum (1428/1443–1449) Palaeologico stirpe natos frequenter de re publica habenda consulebat interdum iudicis munere fungens opulentaque dona affectus est. Anno 1427 a despote Theodoro II arcem oppidumque Phanarium feudum accepit, qua re divitias suas valde auxit. Anno 1433 orationem funebrem uxori defunctae Theodori habuit.

Illis saeculis ferventer de ecclesia Orthodoxa Catholicae reiuncturae disputabatur, quam iunctionem etsi utrimque a hominibus ecclesiasticis detrectaretur exitiosus status imperii Byzantini poscere videbatur. Gemistus cum inceptum repudiavisset nihilominus inter annos 1438–39 intererat legationis Byzantinae Florentiam missae, cui imperator Ioannes VIII ipse praefuit. Ibi denique integritas ambarum ecclesiarum refecta est. Legationi aderat etiam discipulus Gemisti nominis Bessarion an, notissimus indagator antiquitatis, qui quondam cardinalem honorem ecclesiae Catholicae meruit. Gemistus hoc in conventu Cosimum Medices educatione moribusque necnon facundia admiratione affecit. Marsilius Ficinus quidem eum alterum Platonem habuit.

Plethone defuncto Turci anno proximo Constantinopoli potiti sunt, demum 1460 etiam Myzethra impetui Turcorum concessit. Paucis annis post Sigismundus Malatesta cum Peloponnesum paeninsulam popularet 1466 Myzenthras vectus ossa philosophi defuncti exinde Ariminium vehi curavit, quo ex tempore capulus eius in pariete templi Malatesta ad septentrionem spectante fixus est.

Cogitationes de rerum publicarum constitutione

Opus principale Plethonis est liber nominis Nómōn syngraphḗ (brevius autem Nomoi, leges), quo titulo diverbium Platonicum Nomoi (Leges) aemulavit, cuius cogitationibus in opere conficiendo maxime nixus est. Praeterea nonnulla opuscula eiusdem rei Manuel II et Ioanni VIII necnon despoti Theodoro II dicavit. Annis insequentibus doctrina eius magnam vim ad studia Erasmi Roterodami et Thomas Morum habuerunt. Operis gravissimae postulationes sunt:

Nomoi a ministris Mahometi II partim Arabice versi sunt.

Nexus externi