Gerardus de Fracheto (natus Calucae in provincia Lemovicensi anno 1205; mortuus Lemovici inter 1271 et 1281) fuit Dominicanus et rerum gestarum scriptor. In Ordine Praedicatorum anno fere 1225 intravit. Iussu Capituli Generalis anno 1256 habiti operam dedit ad librum de primitiis Ordinis conscribendum; oportuit enim res gestas Ordinis ante fratrum primorum mortem colligere. Scripsit etiam Cronica Ordinis brevia, ab aliis continuata, et chronica universalia quae fuerunt fons principalis Florum chronicorum postea a Bernardo Guidonis congessorum.

Opera

Bibliographia