Puteus Godehardi Gotae

Godehardus Hildesheimensis sive Hildeshemensis sive Hildesiensis[1] (natus anno 960 in Reichersdorf, viculo prope Altaham inferiorem in Bavaria Inferiore et in dioecesi Passaviensi sito; mortuus die 5. Maii 1038 Hildesiae in Saxonia Inferiore) erat episcopus Hildesheimensis et inter sanctos, qui medio aevo vixerunt, maximi momenti numeratur. Vestigia venerationis (ecclesiae et loca, quae nomine eius denominata sunt) ab Italia et Croatia usque ad Scandinaviam inveniuntur. Etiam Transitus Sancti Godehardi in Helvetia sita, princeps inter transitus alpinos, nomine illius sancti vocatur.

Nota

    • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)

Fontes

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Godehardum spectant.