M67 Grenade, granata in CFA confecta.

Granata manualis,[1][2] simplicius granata[3] est bomba parva quae manibus iacitur.

Etymologia

Vocabulum granata ex forma plurali vocabuli "granatum" ortum est, quia primo granatae malogranato similes erant forma.

Historia

Granata manuaria nomine Mills bomb, species 36M ex anno 1942.

Primis granatis manuariis, quae tamen non pulverem, sed ignem graecum continebant, saeculo VII milites Imperii Byzantini utebantur.

Europa

Granata baculiformis

Granata baculiformis 24 fuit granata manuaria normalis exercitus Germaniae.

Granata baculiformis 24 anno 1915 introducta in usu ad annum 1945 fuit. Forma et ars bello mundano primo divulgata est, sed nomen speciei totum tempus idem erat.

Usus

Granata manuaria bomba manualis est, quae a milite vi musculorum iacitur. Anulus parvus ad eam affixus est, quo extracto reactio explosiva incipit. Quo facto parvum tempus habet miles, ut granatam manuariam in hostium turbam aut in domum a hostibus occupatam, aut in quemvis alium locum iaciat.

Nexus interni

Notae

  1. Artis magnae artilleriae pars prima, auctore Casimiro Siemienowicz,... (1650)
  2. "Granata manuaria": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. "Granata, seu Punica mala": Angeli Galluccii e Societate Jesu De bello belgico ab anno Christi MDXCIII ad induntias annorum XII

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad granatas manuarias spectant.